- URANOBOSCAE
- URANOBOSCAEdicti sunt Eunomius, Aetius et Thophilus Aethiops, Euzoio Arii primum συναιρεσιώτῃ, postea eius et asseclarum hosti facto, sub Valente Imp. in Synodo Antiochiae, faventes, uti quidem docet Philostorgius, l. 9. tom. 3. p. 120. Graece Οὐρανοβόσκαι, quasi pascua caelestia incolentes, pari ironiâ, quâ Μετεωρολέχαι, Gothofredus. Suicerus tamen Οὐρανοβάτας legi vult, sicque per ludibrium fuisse vocatos, quod gloriarentur, sibi ipsam Dei οὐσίαν esse perspectam, docet Thesaurô Eccl. voce Γνῶσις, item Εὐνόμιος. Vide de quoque corum, suô locô: at de pisce Οὐρανοσκοπῳ, supra, voce Collionymus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.